NERIGLISSAR vel NERIGLISSOROOR

NERIGLISSAR vel NERIGLISSOROOR
NERIGLISSAR, vel NERIGLISSOROOR
Beroso apud Ioseph. contra Apion. l. 1 Canoni Astronomico Nericassolassar, Rex Babylonis, idem cum Balthasaro, fil. Evilmerodachi. Vide Balthasar. Sic communiter Marshamo Balthasar cum Evilmerodacho idem est, Neriglissoroor vero sororis eius maritus, qui ipsum annô regni eius 2. interfecit, quo proin refert historiam Balthasari noctu interfecti, Dan. c. 5. Videtur autem illi Neriglissar Primus Medorum, qui Babylone regnârunt: quam Babyloniorum Regum distinctionem prae se fert quoque Canonis epigraphe: Κανὼν βασιλέων Ἀςςυρίων καὶ Μήδων, quibus numeratis sequitur Περσῶν series, quorum primus Cyrus. Cum enim Nebucadnezari M. uxor esset Meda, eius filiam viro Medo nupsisse absonum non est. Non autem diuturna fuit haec Medorum dynastia: Pater regnabat ann. 4. fil. eius Laborosardachus mensibus tantum 9. de quo vide supra; plura vero hanc in rem apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVIII. ubi de Nabuchodonosori II. seu Magni successoribus, ex Canone Ptolem. Beroso apud Ioseph contra Apion. l. 1. et Euseb. Praepar. Euang. l. 9. c. 40. nec non Megasthene, apud eund. Ibid. c. 41.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”